Liber Paralipomenon Primus*

Caput 4: Versus 28

Habitaverunt in,etc. Progenies Ruth, quae in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis haec plantatio pervenit.Commoratique sunt ibi.In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober praetermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quaedam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est praeparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus.Et universa cognatio non,etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse haereditatem in medio filiorum Juda.Hae civitates,etc. Quia Sicelech et Bersabee, quae Judae fuerunt et a Simeone invasae sunt, a David in pristinam Judae haereditatem redierunt.
(* Traductions européennes)